< ᎣᏍᏛ ᎧᏃᎮᏛ ᎹᎦ ᎤᏬᏪᎳᏅᎯ 10 >

1 ᎾᎿᎭᏃ ᏚᎴᏅ, ᏧᏗᏱ ᎦᏓ ᎠᎲᎢ ᎤᎷᏤᎢ, ᏦᏓᏂ ᎠᏍᎪᏂᏗᏢ ᏧᎶᎯᏍᏔᏁᎢ; ᎠᎴ ᎤᏂᏣᏘ ᏴᏫ ᏔᎵᏁ ᎢᎬᏩᏓᏟᏌᏁᎴᎢ; ᎠᎴ ᎢᏳᏛᏁᏗ ᎨᏒ ᏄᏛᏁᎴᎢ, ᏔᎵᏁ ᏚᏪᏲᏁᎢ.
Et inde exurgens venit in fines Iudææ ultra Iordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos.
2 ᎠᏂᏆᎵᏏᏃ ᎬᏩᎷᏤᎸ ᎬᏩᏛᏛᏁᎢ, ᎯᎠ ᏄᏂᏪᏎᎢ, ᏚᏳᎪᏗᏍᎪ ᎠᏍᎦᏯ ᎤᏓᎢᏅᏗᏱ ᎤᏓᎵᎢ? ᎬᏩᎪᎵᏰᏍᎨᎢ.
Et accedentes Pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum.
3 ᎤᏁᏨᏃ ᎯᎠ ᏂᏑᏪᏎᎴᎢ, ᎦᏙ ᎤᏍᏕ ᎢᏥᏁᏤᎴ ᎼᏏ?
At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses?
4 ᎯᎠᏃ ᏄᏂᏪᏎᎢ, ᎼᏏ ᎤᎵᏍᎪᎸᏔᏁ ᎪᏪᎶᏗᏱ ᏙᎦᎴᏅᎲᎢ, ᎠᎴ ᎠᏓᎢᏅᏗᏱ.
Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
5 ᏥᏌᏃ ᎤᏁᏨ, ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎴᎢ, ᏗᏍᏓᏱᏳ ᎨᏒ ᎢᏳᏍᏗ ᏗᏥᎾᏫ ᎯᎠ ᎾᏍᎩ ᏗᎧᎿᎭᏩᏛᏍᏗ ᎢᏦᏪᎳᏁᎴᎢ;
Quibus respondens Iesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud.
6 ᏗᏓᎴᏂᏍᎬᏍᎩᏂ ᎤᏪᏢᏅᏅᎢ, ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎠᏍᎦᏯ ᎠᎴ ᎠᎨᏴ ᏚᏬᏢᏁᎢ.
Ab initio autem creaturæ masculum, et feminam fecit eos Deus.
7 ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᎠᏍᎦᏯ ᏕᎬᏕᎨᏍᏗ ᎤᏙᏓ ᎠᎴ ᎤᏥ, ᎠᎴ ᎤᏓᎵᎢ ᎠᏜᏓᏩᏍᏗᏍᎨᏍᏗ;
Propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit ad uxorem suam:
8 ᎾᏍᎩᏃ ᎠᏂᏔᎵ ᏌᏉᏉ ᎨᏎᏍᏗ ᎤᏂᏇᏓᎸᎢ; ᎾᏍᎩᏃ ᎥᏝ ᎿᎭᏉ ᎠᏂᏔᎵ ᏱᎩ, ᏌᏉᏉᏍᎩᏂ ᎤᏂᏇᏓᎸᎢ.
et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro.
9 ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᏧᏭᏓᏔᏅᎯ ᏞᏍᏗ ᏴᏫ ᏧᎦᎴᏅᏔᏅᎩ.
Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet.
10 ᎦᎵᏦᏕᏃ ᎠᏂᏯᎥ ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯ ᏔᎵᏁ ᎢᎬᏩᏛᏛᏁ ᎾᏍᎩ ᎤᎬᏩᎵ.
Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum.
11 ᎯᎠᏃ ᏂᏚᏪᏎᎴᎢ, ᎩᎶ ᎤᏓᎵᎢ ᎠᏓᎡᎨᏍᏗ, ᎠᎴ ᏅᏩᏓᎴ ᎠᏓᏰᎨᏍᏗ, ᎾᏍᎩ ᎠᏓᏲᏁᎮᏍᏗ ᎠᏍᎦᏅᏤᎮᏍᏗ ᎾᏍᎩ.
Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
12 ᎢᏳ ᎠᎴ ᎠᎨᏴ ᎤᏰᎯ ᎠᏓᎡᎨᏍᏗ, ᎠᎴ ᏅᏩᏓᎴ ᏓᎾᏤᎨᏍᏗ, ᎾᏍᎩ ᎠᏓᏲᏁᎮᏍᏗ.
Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
13 ᏧᎾᏍᏗᏃ ᏗᏂᏲᎵ ᏕᎬᏩᏘᏃᎮᎴᎢ, ᎾᏍᎩ ᏧᏒᏂᏍᏗᏱ; ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯᏃ ᏚᏂᎬᏍᎪᎸᏁ ᎾᏍᎩ ᏧᎾᏘᏃᎸᎯ.
Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
14 ᏥᏌᏍᎩᏂ ᎤᎪᎲ ᎤᏣᏘ ᏒᏍᎦ ᎤᏰᎸᏁᎢ, ᎠᎴ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎴᎢ, ᎤᏁᎳᎩ ᏕᏤᎵᏎᎮᏍᏗ ᏧᎾᏍᏗ ᏗᏂᏲᎵ ᎬᎩᎷᏤᏗᏱ, ᎠᎴ ᏞᏍᏗ ᏱᏗᏥᏅᏍᏓᏕᎮᏍᏗ; ᎾᏍᎩᏰᏃ ᏄᎾᏍᏗ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎤᏤᎵᎪᎯ.
Quos cum videret Iesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei.
15 ᎤᏙᎯᏳᎯᏯ ᎯᎠ ᏂᏨᏪᏎᎭ, ᎢᏳᏃ ᎩᎶ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎤᎬᏫᏳᎯ ᎨᏒ ᏂᏓᏓᏂᎸᎬᎾ ᎢᎨᏎᏍᏗ ᎾᏍᎩᏯ ᎠᏲᎵ ᏥᏓᏓᏂᎸᎪᎢ, ᎥᏝ ᎾᎿᎭᏱᏮᎬᏴᎭ.
Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
16 ᏚᏁᏒᏃ ᎠᎴ ᏚᏏᏔᏛ, ᎣᏍᏛ ᏚᏁᏤᎴᎢ.
Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
17 ᎤᏂᎩᏒᏃ ᎦᏅᏅ ᏭᎷᏨ, ᎩᎶ ᎢᏳᏍᏗ ᎤᏗᏠᎡᎸᎩ, ᎠᎴ ᏚᎵᏂᏆᏅᏁᎸᎩ, ᎤᏛᏛᏁ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎴᎢ, ᎰᏍᏛ ᏔᏕᏲᎲᏍᎩ, ᎦᏙ ᏓᎦᏛᏁᎵ ᎤᎵᏍᏆᏗᏍᏗ ᏂᎨᏒᎾ ᎬᏂᏛ ᎠᏆᏤᎵ ᎢᏳᎵᏍᏙᏗᏱ? (aiōnios g166)
Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam? (aiōnios g166)
18 ᏥᏌᏃ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎴᎢ, ᎦᏙᏃ ᎰᏍᏛ ᎢᏍᏉᏎᎭ ᎠᏴ? ᎥᏝ ᎩᎶ ᎣᏍᏛ ᏱᎩ, ᏌᏉ ᎤᏩᏒᎯᏳ, ᎾᏍᎩ ᎤᏁᎳᏅᎯ.
Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus.
19 ᏕᎯᎦᏔᎭ ᏗᎧᎿᎭᏩᏛᏍᏗ, ᎾᏍᎩ, ᏞᏍᏗ ᏣᏓᏲᏁᎸᎩ, ᏞᏍᏗ ᏣᏓᎸᎩ, ᏞᏍᏗ ᏣᏃᏍᎩᏒᎩ, ᏞᏍᏗ ᎦᏰᎪᎩ ᏣᏃᎮᎸᎩ, ᏞᏍᏗ ᏣᏓᎶᏄᎮᎸᎩ, ᏣᏙᏓ ᎠᎴ ᏣᏥ ᏕᎯᎸᏉᏕᏍᏗ.
Præcepta nosti: Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudum feceris, Honora patrem tuum et matrem.
20 ᎤᏁᏨᏃ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎴᎢ, ᏔᏕᏲᎲᏍᎩ, ᎯᎠ ᎾᏍᎩ ᏂᎦᏛ ᏓᎩᏍᏆᏂᎪᏔᏅ ᏥᏧᏣ ᎨᏒ ᏅᏓᎬᏩᏓᎴᏅᏛ.
At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a iuventute mea.
21 ᏥᏌᏃ ᏚᎧᎿᎭᏅ, ᎤᎨᏳᎯᏳ ᏄᎵᏍᏔᏁᎢ, ᎠᎴ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎴᎢ, ᏑᏓᎴᎩ ᏣᎷᎳ; ᎮᎾ ᏫᎾᏚᎦ ᏂᎦᎥ ᎪᎱᏍᏗ ᏣᎾᎥᎢ, ᎠᎴ ᎤᏲ ᎢᏳᎾᏛᎿᎭᏕᎩ ᎩᏁᎸᎭ, ᏦᏒᏃ ᏫᏣᎮᏍᏗ ᏧᎬᏩᎶᏗ; ᎠᎴ ᏖᏒᎭ, ᏧᏓᎿᎭᏩᏛ ᎯᏴᎲᎭ, ᎠᎴ ᏍᎩᏍᏓᏩᏕᏒᎭ.
Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
22 ᎤᏲᏃ ᎤᏰᎸᏁ ᎾᏍᎩ ᎾᏥᏪᏎᎸ, ᎠᎴ ᎡᎯᏍᏗ ᎬᏩᏓᏅᏘ ᎤᏓᏅᏎᎢ; ᎤᏣᏘᏰᏃ ᎤᎿᎭᎡᎢ.
Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones.
23 ᏥᏌᏃ ᎤᏚᏫᏛ ᏚᎧᎿᎭᏂᏙᎸ, ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎴ ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯ, ᎾᏍᏓᏯ ᏧᎬᏩᎶᏗ ᎤᏂᎯ ᎤᏁᎳᎲᎯ ᎤᏤᎵᎪᎯ ᏭᏂᏴᏍᏗᏱ.
Et circumspiciens Iesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!
24 ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯᏃ ᎬᏩᏍᏆᏂᎪᏎᎴ ᎾᏍᎩ ᏄᏪᏒᎢ. ᎠᏎᏃ ᏥᏌ ᏔᎵᏁ ᎢᎤᏁᏨ, ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎴᎢ, ᏗᏥᏲᎵ. ᎾᏍᏓᏯ ᎾᏍᎩ ᎨᏅᎢᏍᏗ ᎨᏒ ᎠᎾᎵᏍᎦᏍᏙᏗᏍᎩ, ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎤᏤᎵᎪᎯ ᏭᏂᏴᏍᏗᏱ.
Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire!
25 ᎤᏟ ᎠᎯᏗᏳ ᎨᎻᎵ ᏴᎩ ᎦᏌᏁᎾᏛᏗᏱ ᎤᎦᏛᎴᎯᏍᏗᏱ, ᎠᏃ ᎤᏪᎿᎭᎢ ᏴᏫ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎤᏤᎵᎪᎯ ᏭᏴᏍᏗᏱ.
Facilius est, camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
26 ᎤᎶᏒᏍᏔᏅᎯᏃ ᎤᏂᏍᏆᏂᎪᏍᎨᎢ, ᎯᎠ ᏂᏓᎾᏓᏪᏎᎮᎢ, ᎦᎪᎨ ᏰᎵ ᎦᏰᏥᏍᏕᎸᏗ?
Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri?
27 ᏥᏌᏃ ᎾᏍᎩ ᏚᎧᎿᎭᏅ, ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎢ, ᏴᏫ ᎨᏒ ᎾᏍᎩ ᎢᎬᏛᏁᏗ ᏂᎨᏒᎾ, ᎤᏁᎳᏅᎯᏍᎩᏂ ᎨᏒ ᎥᏝ; ᎤᏁᎳᏅᎯᏰᏃ ᎨᏒ ᏂᎦᎥ ᎪᎱᏍᏗ ᎢᎬᏛᏁᏗ.
Et intuens illos Iesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum.
28 ᎿᎭᏉᏃ ᏈᏓ ᎤᎴᏅᎮ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎴᎢ, ᎬᏂᏳᏉ ᎠᏴ ᏂᎦᏗᏳ ᎣᎬᏕᏦᏅ, ᎠᎴ ᏂᎯ ᎢᏨᏍᏓᏩᏕᏅ.
Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
29 ᏥᏌᏃ ᎤᏁᏨ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎢ; ᎤᏙᎯᏳᎯᏯ ᎯᎠ ᏂᏨᏪᏎᎭ, ᎥᏝ ᎩᎶ ᏰᎭ ᎾᏍᎩ ᎤᏮᏕᏨᎯ ᎢᎨᏎᏍᏗ ᎠᏓᏁᎸᎢ, ᎠᎴ ᎠᎾᎵᏅᏟ, ᎠᎴ ᏧᏙ, ᎠᎴ ᎤᏙᏓ, ᎠᎴ ᎤᏥ, ᎠᎴ ᎤᏓᎵᎢ, ᎠᎴ ᏧᏪᏥ, ᎠᎴ ᏚᎶᎨᏒᎢ, ᎠᏴ ᎨᏒ ᏅᏗᎦᎵᏍᏙᏗᏍᎨᏍᏗ, ᎠᎴ ᎣᏍᏛ ᎧᏃᎮᏛ ᏅᏗᎦᎵᏍᏙᏗᏍᎨᏍᏗ,
Respondens Iesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium,
30 ᎾᏍᎩ ᎪᎯ ᎨᏒ ᎠᏥᏁᏗ ᏂᎨᏒᎾ ᎨᏒ ᎠᏍᎪᎯᏧᏈ ᎢᏳᏩᎫᏗ ᎤᎶᏒᏍᏗ ᏓᏓᏁᎸᎢ, ᎠᎴ ᎠᎾᎵᏅᏟ, ᎠᎴ ᏧᏙ, ᎠᎴ ᏧᏥ, ᎠᎴ ᏧᏪᏥ, ᎠᎴ ᏕᎦᎶᎨᏒᎢ, ᎠᎩᎵᏲᎢᏍᏗ ᎨᏒ ᏔᎵ ᎤᏛᏗ; ᏐᎢᏱᏃ ᏗᎨᏒ ᎤᎵᏍᏆᏗᏍᏗ ᏂᎨᏒᎾ ᎬᏂᏛ. (aiōn g165, aiōnios g166)
qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam. (aiōn g165, aiōnios g166)
31 ᎠᏎᏃ ᎤᏂᏣᏔ ᎾᏍᎩ ᎢᎬᏱ ᏥᎩ, ᎣᏂ ᎨᏎᏍᏗ; ᎣᏂᏃ ᏥᎩ, ᎢᎬᏱ ᎨᏎᏍᏗ.
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
32 ᎦᏅᏅᏃ ᎠᎾᎢᏎ ᏥᎷᏏᎵᎻ ᏣᏂᎦᏖᎢ; ᏥᏌᏃ ᎢᎬᏱ ᏚᏪᏅᎡᎴᎢ; ᎤᏂᏍᏆᏂᎪᏎᏃ; ᎾᏍᎩᏃ ᎠᎾᎵᏍᏓᏩᏗᏒ ᎠᏂᏍᎦᎢᎮᎢ. ᏔᎵᏁᏃ ᏚᏯᏅᎲ ᏔᎳᏚ ᎢᏯᏂᏛ, ᎤᎴᏅᎮ ᏚᏃᏁᎴ ᎾᏍᎩ ᎢᏳᎵᏍᏓᏁᎵᏓᏍᏗ ᎨᏒᎢ.
Erant autem in via ascendentes Ierosolymam: et præcedebat illos Iesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.
33 [ ᎯᎠ ᏂᎦᏪᏍᎨᎢ; ] ᎬᏂᏳᏉ ᏥᎷᏏᎵᎻ ᏫᏗᎦᏘ; ᎠᎴ ᏴᏫ ᎤᏪᏥ ᏙᏓᏰᏥᏲᏏ ᏄᏂᎬᏫᏳᏒ ᎠᏥᎸ ᎠᏁᎶᎯ ᎠᎴ ᏗᏃᏪᎵᏍᎩ ᏙᏓᎨᏥᏲᎯᏎᎵ; ᎠᎴ ᏙᏓᎬᏭᎪᏓᏁᎵ ᎤᏲᎱᎯᏍᏗᏱ, ᎠᎴ ᏧᎾᏓᎴᏅᏛ ᏴᏫ ᏫᏙᏛᏂᏲᎯᏎᎵ;
Quia ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum Gentibus:
34 ᎠᎴ ᏓᎬᏩᏐᏢᎢᏍᏔᏂ, ᎠᎴ ᏓᎬᏩᎵᎥᏂᎵ, ᎠᎴ ᏙᏓᎬᏩᎵᏥᏍᏈ, ᎠᎴ ᏓᎬᏩᎵ; ᏦᎢᏁᏃ ᎢᎦ ᏔᎵᏁ ᏙᏛᎠᎴᏂ.
et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget.
35 ᏥᎻᏃ ᎠᎴ ᏣᏂ, ᏤᏈᏗ ᏧᏪᏥ ᎬᏩᎷᏤᎴᎢ, ᎯᎠ ᏄᏂᏪᏎᎢ, ᏔᏕᏲᎲᏍᎩ, ᏍᎩᎾᏚᎵᎭ ᎢᏍᎩᎾᏛᏁᏗᏱ ᏄᏍᏛ ᎢᏍᏛᏔᏲᏎᏗ ᎨᏒᎢ.
Et accedunt ad eum Iacobus, et Ioannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
36 ᎯᎠᏃ ᏂᏚᏪᏎᎴᎢ, ᎦᏙᏃ ᎢᏍᏓᏚᎵ ᎢᏍᏛᏯᏛᏁᏗᏱ?
At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?
37 ᎯᎠᏃ ᏂᎬᏩᏪᏎᎴᎢ, ᏍᎩᎾᎵᏍᎪᎸᏓᏏ, ᎾᏍᎩ ᏦᎩᏂᏗᏱ, ᎠᏏᏴᏫ ᎯᎦᏘᏏᏗᏢ, ᏐᎢᏃ ᎯᎦᏍᎦᏂᏗᏢ, ᏣᏤᎵ ᎦᎸᏉᏗᏳ ᎨᏒᎢ.
Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
38 ᎠᏎᏃ ᏥᏌ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎴᎢ, ᎥᏝ ᏱᏍᏗᎦᏔᎭ ᏄᏍᏛ ᎢᏍᏗᏔᏲᎯᎲᎢ. ᏥᏌ ᏰᎵᏉ ᎨᏍᏓᏗᏔᏍᏗ ᎤᎵᏍᏈᏗ ᎾᏍᎩ ᎠᏆᏗᏔᏍᏗ ᏥᎩ? ᎠᎴ ᏗᎦᏰᏍᏓᏬᏍᏗ ᎾᏍᎩ ᏗᏓᏬᏍᏗ ᎨᏒ ᎾᏍᎩ ᎥᏆᏬᏍᏙᏗ ᏥᎩ?
Iesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo: aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?
39 ᎯᎠᏃ ᏂᎬᏩᏪᏎᎴᎢ, ᏰᎵᏉ. ᏥᏌᏃ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎴᎢ, ᎤᏙᎯᏳᎯ ᏓᏍᏓᏗᏔᎯ ᎤᎵᏍᏈᏗ ᎾᏍᎩ ᎠᏴ ᎠᏆᏗᏔᏍᏗ ᏥᎩ, ᎠᎴ ᏗᏓᏬᏍᏗ ᎨᏒ ᎠᏴ ᎥᏆᏬᏍᏙᏗ ᏥᎩ, ᎾᏍᎩ ᏙᏓᏰᏍᏓᏬᏍᏔᏂ;
At illi dixerunt ei: Possumus. Iesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini:
40 ᎤᏪᏗᏱᏍᎩᏂ ᎠᏉᎸ ᏥᎦᏘᏏ ᎢᏗᏢ, ᎠᎴ ᏥᎦᏍᎦᏂ ᎢᏗᏢ, ᎥᏝ ᎠᏴ ᎠᏆᏓᏁᏗ ᏱᎩ; ᎤᏅᏒᏍᎩᏂ ᎾᏍᎩ ᎨᎦᏛᏅᎢᏍᏓᏁᎸᎯ ᏥᎩ
sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
41 ᎠᏍᎪᎯᏃ ᎢᏯᏂᏛ ᎤᎾᏛᎦᏅ, ᎤᎾᎴᏅᎮ ᎤᏣᏘ ᎡᏍᎦ ᏚᏂᏰᎸᎾᏁᎴ ᏥᎻ ᎠᎴ ᏣᏂ.
Et audientes decem cœperunt indignari de Iacobo, et Ioanne.
42 ᎠᏎᏃ ᏥᏌ ᏫᏚᏯᏅᎲ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎴᎢ; ᎢᏥᎦᏔᎭ ᎾᏍᎩ ᎤᏂᎬᏫᏳᎯ ᎨᏥᏰᎸᎢ ᎨᏒ ᏧᎾᏓᎴᏅᏛ ᏴᏫ ᏓᏁᏩᏗᏒᎢ, ᏗᎬᏩᎾᏁᎶᏙᏗᏱ ᎾᏅᏁᎰᎢ; ᏧᏂᎸᏉᏗᏃ ᎨᏒ ᎬᏩᎾᏓᎵᏁᎯᏕᎰᎢ.
Iesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari Gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum.
43 ᏂᎯᏍᎩᏂ ᎢᏤᎲ ᎥᏞᏍᏗ ᎾᏍᎩ ᏱᏂᏨᏁᏍᏗ; ᎩᎶᏍᎩᏂ ᎠᏥᎸᏉᏗ ᎢᏳᎵᏍᏙᏗᏱ ᎤᏚᎵᏍᎨᏍᏗ, ᎾᏍᎩ ᎡᏥᏅᏏᏓᏍᏗ ᎨᏎᏍᏗ.
Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior, erit vester minister:
44 ᎠᎴ ᎩᎶ ᏂᎯ ᏂᏣᏛᏅ ᏄᎬᏫᏳᏒ ᎢᏳᎵᏍᏙᏗᏱ ᎤᏚᎵᏍᎨᏍᏗ, ᎾᏍᎩ ᏂᎦᏛ ᎬᏩᏅᏏᏙᎯ ᎨᏎᏍᏗ.
et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
45 ᎾᏍᏉᏰᏃ ᏴᏫ ᎤᏪᏥ ᎥᏝ ᏳᎷᏨ ᎪᎱᏍᏗ ᎠᎦᏛᏁᏗᏱ, ᎪᎱᏍᏗᏍᎩᏂ ᎤᏓᏛᏁᏗᏱ, ᎠᎴ ᎬᏅ ᏧᏲᎯᏍᏗᏱ ᏧᎫᏴᏙᏗᏱ ᎤᏂᏣᏘ.
Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
46 ᏤᎵᎪᏃ ᎤᏂᎷᏤᎢ, ᎠᎴ ᎾᏍᎩ ᏤᎵᎪ ᎢᎤᏄᎪᏨ ᎠᎴ ᎾᏍᎩ ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯ, ᎠᎴ ᎤᏂᏣᏘ ᏴᏫ, ᏗᎨᏫ ᏆᏗᎻᏯ, ᎾᏍᎩ ᏗᎻᏯ ᎤᏪᏥ, ᎤᏬᎴ ᏅᏃᎱᎶᏗ ᎠᏚᎳᏗᏍᎨᎢ.
Et veniunt Iericho: et proficiscente eo de Iericho, et discipulis eius, et plurima multitudine, filius Timæ Bartimæus cæcus, sedebat iuxta viam mendicans.
47 ᎤᏛᎦᏅᏃ ᎾᏍᎩ ᏥᏌ ᎾᏎᎵᏗ ᎡᎯ ᎨᏒᎢ, ᎤᎴᏅᎮ ᎤᏪᎷᏁ, ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎢ, ᏕᏫ ᎤᏪᏥ, ᏥᏌ, ᏍᎩᏙᎵᎩ.
Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Iesu fili David, miserere mei.
48 ᎤᏂᏣᏖᏃ ᎬᏩᎬᏍᎪᎸᏁ ᎬᏩᏁᏤᎴ ᎡᎳᏪᏱ ᎤᏮᏗᏱ; ᎠᏎᏃ ᎤᏟᏉ ᎢᎦᎢ ᎤᏪᎷᏁᎢ, ᏕᏫ ᎤᏪᏥ ᏍᎩᏙᎵᎩ, ᎠᏗᏍᎨᎢ.
Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David miserere mei.
49 ᏥᏌᏃ ᎤᎴᏫᏍᏔᏅ ᎤᏁᏤ ᏩᏥᏯᏅᏗᏱ. ᎤᏂᏯᏅᎮᏃ ᏗᎨᏫ, ᎯᎠ ᏄᏂᏪᏎᎴᎢ, ᎤᎦᎵᏍᏗᏉ ᎭᏓᏅᏓᏓ; ᏔᎴᎲᎦ; ᏗᏣᏯᏂᎭ.
Et stans Iesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te.
50 ᎾᏍᎩᏃ ᎤᏓᎢᏅ ᎤᏄᏬ ᏚᎴᏁᎢ, ᎠᎴ ᏥᏌ ᏭᎷᏤᎴᎢ.
Qui proiecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
51 ᏥᏌᏃ ᎤᏁᏨ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎴᎢ, ᎦᏙ ᏣᏚᎵ ᎬᏯᏛᏁᏗᏱ? ᏗᎨᏫᏃ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎴᎢ, ᏣᎬᏫᏳᎯ, ᎥᎠᎩᎪᏩᏛᏗᏱ [ ᎠᏆᏚᎵᎭ.]
Et respondens Iesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam.
52 ᏥᏌᏃ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎴᎢ, ᎮᎾᏉᏃ; ᏦᎯᏳᏒ ᏣᏍᏕᎸ. ᎩᎳᏉᏃ ᎢᏴᏛ ᎬᏩᎪᏩᏛᏗ ᏄᎵᏍᏔᏁᎢ, ᎠᎴ ᎤᏍᏓᏩᏛᏎ ᏥᏌ ᎠᎢᏒᎢ.
Iesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.

< ᎣᏍᏛ ᎧᏃᎮᏛ ᎹᎦ ᎤᏬᏪᎳᏅᎯ 10 >