< ᎣᏍᏛ ᎧᏃᎮᏛ ᎷᎦ ᎤᏬᏪᎳᏅᎯ 12 >

1 ᎾᎯᏳᏉᏃ ᏕᎠᏂᎳᏫᎡ ᎤᏂᏧᏈᏍᏗ ᏴᏫ, ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᏕᎠᎾᏓᎳᏍᏛᏗᏍᎨᎢ, ᎾᏍᎩ ᎤᎴᏅᎮ ᎯᎠ ᎢᎬᏴ ᏂᏚᏪᏎᎴ ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯ, ᎢᏤᏯᏔᎮᏍᏗ ᎠᎪᏙᏗ ᎠᏂᏆᎵᏏ ᎤᎾᏤᎵᎦ, ᎾᏍᎩ ᎠᏠᎾᏍᏗ ᏥᎩ.
Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento Pharisæorum, quod est hypocrisis.
2 ᎥᏝᏰᏃ ᎪᎱᏍᏗ ᏱᎬᏍᎦᎳ ᎾᏍᎩ ᎬᏂᎨᏒ ᎢᏳᎵᏍᏙᏗ ᏂᎨᏒᎾ ᎨᏒᎢ, ᎥᏝ ᎠᎴ ᎪᎱᏍᏗ ᎤᏕᎵᏛ ᏱᎩ ᎾᏍᎩ ᎠᎦᏙᎥᎯᏍᏗ ᏂᎨᏒᎾ ᎨᏒᎢ.
Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur.
3 ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᎾᎦᎥ ᎪᎱᏍᏗ ᎤᎵᏏᎬ ᎢᏥᏁᏨ ᎢᎦ ᎦᏛ ᎠᏛᎪᏗ ᎨᏎᏍᏗ; ᎾᏍᎩᏃ Ꮎ ᎢᏣᏙᏅᎸᎢ ᏕᎧᏅᏑᎸ, ᎦᏌᎾᎵ ᎬᏂᎨᏒ ᎢᎬᏁᏗ ᎨᏎᏍᏗ.
Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis.
4 ᎠᎴ ᎢᏨᏲᏎᎭ ᏂᎯ ᎢᎦᎵᎢ, ᏞᏍᏗ ᏱᏗᏥᏍᎦᎢᎮᏍᏗ ᎠᏰᎸ ᎠᏂᎯᎯ, ᎿᎭᏉᏃ ᎪᎱᏏᏗ ᎤᏟ ᎢᏴᏛ ᏫᎬᏩᎾᏛᏁᏗ ᏂᎨᏒᎾ ᏥᎩ.
Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant.
5 ᎠᏎᏃ ᏓᏨᏰᏯᏔᏂ ᎾᏍᎩ ᎡᏥᎾᏰᏍᏗ ᎨᏒᎢ; ᎡᏥᎾᏰᏍᎨᏍᏗ ᎾᏍᎩ Ꮎ ᏳᏓᎸ, ᏰᎵᏉ ᏨᏍᎩᏃ ᏫᎬᏩᏓᏓᎢᏅᏗ ᎨᏒᎢ; ᎥᎥ, ᎢᏨᏲᏎᎭ ᎡᏥᎾᏰᏍᎨᏍᏗ ᎾᏍᎩ. (Geenna g1067)
Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum, qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. ita dico vobis, hunc timete. (Geenna g1067)
6 ᏝᏍᎪ ᎯᏍᎩ ᏥᏍᏆᏯ ᏔᎵ ᎢᏯᏓᏅᏖᏗ ᏱᏓᎾᎵᎬᏩᎸᏍᎪᎢ? ᎥᏝᏃ ᏌᏉ ᎾᏍᎩ ᎠᎬᎨᏫᏒᎯ ᏱᎩ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎠᎦᏔᎲᎢ.
Nonne quinque passeres væneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?
7 ᎾᏍᏉᏍᎩᏂ ᎢᏥᏍᏗᏰᎬ ᎢᏥᏍᎪᎵ ᏂᎦ-ᏗᏳ ᏗᏎᎸᎯ. ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᏞᏍᏗ ᏱᏥᏍᎦᎢᎮᏍᏗ; ᏂᎯ ᎤᏟ ᎢᎦᎢ ᏗᏣᎬᏩᎶᏗ ᎡᏍᎦᏉ ᎤᏂᏣᏘ ᏥᏍᏆᏯ.
Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos:
8 ᎾᏍᏉ ᎢᏨᏲᏎᎭ, ᎩᎶ ᎬᏂᎨᏒ ᎾᏋᏁᎮᏍᏗ ᏴᏫ ᎠᏂᎦᏔᎲᎢ, ᎾᏍᎩ ᏴᏫ ᎤᏪᏥ ᎬᏂᎨᏒ ᎾᏍᏉ ᏅᏓᏳᏩᏁᎵ ᎠᏂᎦᏔᎲ ᏗᏂᎧᎿᎭᏩᏗᏙᎯ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᏧᏤᎵᎦ.
Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei:
9 ᎩᎶᏍᎩᏂ ᎠᏆᏓᏱᎮᏍᏗ ᏴᏫ ᎠᏂᎦᏔᎲᎢ, ᎠᎦᏓᏱᏍᏗ ᎨᏎᏍᏗ ᎠᏂᎦᏔᎲ ᏗᏂᎧᎿᎭᏩᏗᏙᎯ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᏧᏤᎵᎦ.
qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram Angelis Dei.
10 ᎠᎴ ᎩᎶ ᎦᏬᏂᏍᎬ ᎠᏡᏗᏍᎨᏍᏗ ᏴᏫ ᎤᏪᏥ, ᎦᏰᏥᏙᎵᏍᏗᏉ ᎨᏎᏍᏗ; ᎩᎶᏍᎩᏂ ᎦᎸᏉᏗᏳ ᎠᏓᏅᏙ ᎠᏐᏢᎢᏍᏗᏍᎨᏍᏗ ᎥᏝ ᎦᏰᏥᏙᎵᏍᏗ ᏱᎨᏎᏍᏗ.
Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem, qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur.
11 ᎠᎴ ᏗᎦᎳᏫᎢᏍᏗᏱ ᏕᏣᏘᏃᎯᎮᏍᏗ, ᎠᎴ ᏄᏂᎬᏫᏳᏌᏕᎩᏱ, ᎠᎴ ᎤᏂᎬᏫᏳᎯᏱ, ᏞᏍᏗ ᏱᏤᎵᎯᏍᎨᏍᏗ ᏄᏍᏛ ᎠᎴ ᎢᏳᏍᏗ ᎨᏒ ᎢᏣᏓᏁᏤᏗᏱ, ᎠᎴ ᎢᏥᏪᏍᏗᏱ;
Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite soliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
12 ᎦᎸᏉᏗᏳᏰᏃ ᎠᏓᏅᏙ ᏓᏤᏲᏂ ᎾᎯᏳ ᎨᏒ ᎢᏥᏪᏍᏗᏱ.
Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.
13 ᎠᏏᏴᏫᏃ ᎾᏍᎩ ᎤᎾᏓᏡᎬ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎴᎢ, ᏔᏕᏲᎲᏍᎩ, ᎯᏁᏥ ᏦᏍᏓᏓᏅᏟ ᏔᎵ ᎢᏲᎩᏂᏗᏍᏗᏱ ᏧᎬᏩᎶᏗ ᎤᏘᏴᎯ.
Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem.
14 ᎯᎠᏃ ᏄᏪᏎᎴᎢ, ᎯᏍᎦᏯ, ᎦᎪ ᏗᏍᏛᏳᎪᏓᏁᎯ ᎠᎴ ᎢᏍᏛᏯᏙᎮᎯ ᎾᏋᏁᎸ?
At ille dixit illi: Homo, quis me constituit iudicem, aut divisorem super vos?
15 ᎠᎴ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎴᎢ, ᎢᏤᏯᏙᏤᎮᏍᏗ ᏧᎬᏩᎶᏗ ᎠᎬᎥᎯᏍᏗ ᎨᏒᎢ; ᏴᏫᏰᏃ ᎬᏅ ᎥᏝ ᎤᏣᏘ ᎤᎿᎭᎥ ᏳᎵᏍᏕᎸᏙᏗ.
Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quæ possidet.
16 ᏚᏟᎶᏍᏓᏁᎴᏃ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎴᎢ, ᎩᎶ ᎢᏳᏍᏗ ᎤᏪᎿᎭᎢ ᎠᏍᎦᏯ ᎤᎶᎨᏒ ᎤᏣᏘ ᎤᏛᏒᏁᎴᎢ;
Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit:
17 ᎤᏓᏅᏖᎴᏃ ᎤᏩᏒ ᏧᏓᏅᏛᎢ, ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎢ, ᎦᏙ ᏓᎦᏛᏁᎵ, ᎥᏝᏰᏃ ᏰᎵ ᏳᏜᏓᏅᏛ ᎠᎩᏗᏱ ᎠᏆᏛᎯᏎᎸᎯ.
et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregam fructus meos?
18 ᎯᎠᏃ ᏄᏪᏎᎢ; ᎯᎠ ᏅᏓᎦᏛᏁᎵ; ᏙᏓᏥᏲᏍᏔᏂ ᎠᎩᏅᏗᏱ ᏓᏓᏁᎸᎢ, ᏧᏛᏂᏗᏃ ᏓᏓᎦᏁᏍᎨᎯ; ᎾᎿᎭᏃ ᏓᏥᏂ ᏂᎦᏛ ᎠᏆᏛᎯᏎᎸᎯ ᎠᎴ ᎠᎩᎾᎥᎢ.
Et dixit: Hoc faciam: Destruam horrea mea, et maiora faciam: et illuc congregabo omnia, quæ nata sunt mihi, et bona mea,
19 ᎯᎠᏃ ᏅᏓᏥᏪᏎᎵ ᎠᏆᏓᏅᏙ; ᎠᏆᏓᏅᏙᎩ, ᎤᏣᏔ ᏣᏍᏆᏂᎪᏗ ᏧᎬᏩᎶᏗ ᎤᏣᏘ ᎢᏧᏕᏘᏴᏗ ᏣᎵᏍᏕᎸᏙᏗ; ᎭᏣᏪᏐᎸᏍᏓ, ᎭᎵᏍᏓᏴᎲᏍᎨᏍᏗ, ᎭᏗᏔᏍᎨᏍᏗ, ᎭᎵᎮᎵᎨᏍᏗ.
et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.
20 ᎠᏎᏃ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎴᎢ; ᏘᏣᏓᏅᏛᎾ, ᎪᎯᏉ ᎤᏒᎢ ᏣᏓᏅᏙ ᏓᏰᏣᏯᏅᏒᎵ; ᎦᎪᏃ ᎤᏤᎵ ᎨᏎᏍᏗ ᎾᏍᎩ ᏥᏣᏓᏁᎳᏅ.
Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cuius erunt?
21 ᎾᏍᎩ ᎯᎠ ᏄᏍᏗ ᎩᎶ ᏣᏓᏓᏟᏌᏁᎰ ᏧᎬᏩᎶᏗ ᎤᏩᏒ ᎤᏤᎵᎦ, ᎤᏁᎳᏅᎯᏱᏃ ᎢᏗᏢ ᏄᏪᎿᎭᎥᎾ ᏥᎨᏐᎢ.
Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
22 ᎯᎠᏃ ᏂᏚᏪᏎᎴ ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯ, ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᎯᎠ ᏂᏨᏪᏎᎭ, ᏞᏍᏗ ᏱᏤᎵᎯᏍᎨᏍᏗ ᏕᏨᏅᎢ, ᎢᏳᏍᏗ ᎢᏣᎵᏍᏓᏴᏗᏱ; ᎠᎴ ᏗᏥᏰᎸᎢ, ᎢᏳᏍᏗ ᏗᏣᏄᏬᏍᏗᏱ.
Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis: Nolite soliciti esse animæ vestræ quid manducetis: neque corpori quid induamini.
23 ᎠᎬᏅ ᎤᏟᎯᏳ ᎡᏍᎦᏉ ᎠᎵᏍᏓᏴᏗ, ᎠᎴ ᎠᏰᎸ ᎤᏟᎯᏳ ᎡᏍᎦᏉ ᏗᏄᏬ.
Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.
24 ᎪᎳᏅ ᏗᏣᏓᏅᏛᎵ; ᎥᏝᏰᏃ ᏯᏂᏫᏍᎪᎢ, ᎥᏝ ᎠᎴ ᏯᏂᏍᎫᏕᏍᎪᎢ; ᎥᏝ ᎠᎴ ᏧᎾᏓᎾᏅᏗᏱ ᎠᎴ ᎤᏂᏅᏗᏱ ᏱᏓᏓᏁᎸ; ᎠᎴ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᏕᎨᎶᎰᎢ. ᏂᎦᎥ ᎤᏟ ᏁᏥᎸᏉᏗ ᏂᎯ ᎡᏍᎦᏉ ᏥᏍᏆ.
Considerate corvos quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?
25 ᎦᎪᏃ ᎯᎠ ᏥᏂᏣᏛᏅ ᎤᏪᎵᎯᏍᎬᏉ ᏖᎵ ᏱᎦᏅᎯᏓ ᎬᏅᎢ ᏌᏉ ᎢᏯᎩᏳᏍᏈᏛ.
Quis autem vestrum cogitando potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
26 ᎢᏳᏃ ᎾᏍᎩ ᎤᏍᏗᎧᏂ ᎨᏒ ᏰᎵ ᎢᎨᏣᏛᏁᏗ ᏂᎨᏒᎾ ᏱᎩ, ᎦᏙᏃ ᎠᏏ ᏅᏩᏓᎴ ᏫᏤᎵᎯᏍᎪᎢ?
Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris soliciti estis?
27 ᏗᏣᏓᏅᏛᎵ ᏧᏥᎸᎯ ᏓᏛᏍᎬᎢ; ᎥᏝ ᏱᏚᏂᎸᏫᏍᏓᏁᎰᎢ, ᎥᏝ ᎠᎴ ᏯᏂᏍᏙᎰᎢ; ᎠᏎᏃ ᎯᎠ ᏂᏨᏪᏎᎭ, ᎾᏍᏉ ᏐᎵᎹᏅ ᏂᎦᎥ ᎤᏬᏚᎯᏳ ᎨᏒ ᎥᏝ ᎾᏍᎩ ᏱᏄᏍᏕ ᏚᏄᏩᎥᎢ ᎯᎠ ᎾᏍᎩ ᏌᏉ ᏄᏍᏛᎢ.
Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
28 ᎢᏳᏰᏃ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎾᏍᎩ ᏱᏂᎬᏁᎭ ᏱᎦᏄᏬᎭ ᎧᏁᏍᎦ, ᎾᏍᎩ ᎪᎯ ᎢᎦ ᏠᎨᏏ ᏤᎭ, ᎤᎩᏨᏅᏃ ᏗᎦᏚᏗᏱ ᏬᎾᏗᏅᏗ ᏥᎩ, ᎤᏟᎯᏳᏍᎩᏂ ᏂᎯ ᏂᏙᏓᏥᏄᏬᎢ ᎤᏍᏗ ᎢᏦᎯᏳᎯ!
Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillæ fidei?
29 ᎠᎴ ᏞᏍᏗ ᏂᎯ ᏱᏥᏲᎮᏍᏗ ᎢᏳᏍᏗ ᎢᏣᎵᏍᏓᏴᏗᏱ, ᎠᎴ ᎢᏳᏍᏗ ᎢᏣᏗᏔᏍᏗᏱ, ᎠᎴ ᏞᏍᏗ ᏧᏢᏫᏛ ᏱᏂᏚᏍᏕᏍᏗ ᏕᏣᏓᏅᏛᎢ.
Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:
30 ᎾᏍᎩᏰᏃ ᏂᎦᏛ ᎯᎠ ᏧᎾᏓᎴᏅᏛ ᏴᏫ ᎡᎶᎯ ᏓᏁᏩᏗᏒ ᎤᏂᏲᎰᎢ; ᎢᏥᏙᏓᏃ ᎠᎦᏔᎰ ᎾᏍᎩ ᎯᎠ ᏧᏓᎴᏅᏛ ᎢᏥᏂᎬᎬᎢ.
hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
31 ᎢᏥᏲᎮᏍᏗᏍᎩᏂ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎤᎬᏫᏳᎯ ᎨᏒᎢ; ᎾᏍᎩᏃ ᎯᎠ ᏂᎦᏛ ᏧᏓᎴᏅᏛ ᎡᏣᏠᏯᏍᏓᏁᏗ ᎨᏎᏍᏗ.
Verumtamen quærite primum regnum Dei, et iustitiam eius: et hæc omnia adiicientur vobis.
32 ᏞᏍᏗ ᏱᏥᏍᎦᎢᎮᏍᏗ ᎢᏥᎦᏲᎵ ᎠᏫ; ᎢᏥᏙᏓᏰᏃ ᎣᏏᏳ ᎤᏰᎸᎭ ᎢᏥᏁᏗᏱ ᎤᎬᏫᏳᎯ ᎨᏒᎢ.
Nolite timere pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum.
33 ᎢᏥᎾᏕᎨᏍᏗ ᎢᏥᎿᎭᎥᎢ ᎠᎴ ᎢᏣᏓᏁᎸᎥᏍᎨᏍᏗ; ᎢᏣᏓᏁᎴᏍᏗ ᏕᎦᎶᏗ ᏂᏚᏪᏔᎬᎾ, ᏧᎬᏩᎶᏗ ᎦᎸᎳᏗ ᏫᏥᏟᏏᏍᎨᏍᏗ ᎠᏗᏒᎲᏍᎩ ᏂᎨᏒᎾ, ᎾᎿᎭᏫᎬᏩᎷᎯᏍᏗ ᏂᎨᏒᎾ ᎦᏃᏍᎩᏍᎩ, ᎠᎴ ᏥᏍᎪᏯ ᏫᎬᏩᏲᏍᏙᏗ ᏂᎨᏒᎾ.
Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
34 ᎾᎿᎭᏰᏃ ᏫᏥᎲ ᏧᎬᏩᎶᏗ, ᎾᎿᎭᎾᏍᏉ ᏫᏓᎮᏍᏗ ᏗᏥᎾᏫ.
Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
35 ᏕᏣᏓᏠᎮᏍᏗ, ᏕᏥᏨᏍᏛᏃ ᏓᏓᏪᎵᎩᏍᎨᏍᏗ.
Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris,
36 ᎢᏨᏒᏃ ᏕᏣᏤᎴᏍᏗ ᎠᏂᏍᎦᏯ ᎾᏍᎩ ᏣᏂᎦᏘᏲ ᎤᏂᏅᏏᏙᎯ, ᎢᏳᏉ ᎤᎷᎯᏍᏗᏱ ᏕᎨᎦᏨᏍᏗᏍᎬ ᏭᏪᏙᎸᎯ; ᎾᏍᎩᏃ ᏳᎷᏨ ᎠᎴ ᏳᏩᏂᎸ, ᎾᏍᎩ ᎩᎳᏉ ᎢᏴᏛ ᏫᎬᏩᏍᏚᎢᎡᏗᏱ.
et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit, et pulsaverit, confestim aperiant ei.
37 ᎣᏏᏳ ᎢᏳᎾᎵᏍᏓᏁᏗ ᎾᏍᎩ ᎨᏥᏅᏏᏓᏍᏗ, ᎤᏂᏅᏏᏙᎯ ᎦᎷᏨᎭ ᏓᏩᏛᎲᎭ ᎠᏂᏯᏫᏍᎬᎢ; ᎤᏙᎯᏳᎯᏯ ᎢᏣᏲᏎᎭ ᏛᏓᏠᎵ ᎤᏩᏒ, ᎠᎴ ᏙᏓᎧᏁᏤᎵ ᎤᎾᏂᏢᏗᏱ [ ᎤᎾᎵᏍᏓᏴᏗᏱ, ] ᎠᎴ ᏓᎦᎷᏥ ᏙᏛᏍᏕᎸᎯ.
Beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
38 ᎢᏳᏃ ᏔᎵᏁ ᎠᏯᏫᏍᏗᏱ ᎨᏒ ᏳᎷᏨ, ᎠᎴ ᏦᎢᏁ ᎠᏯᏫᏍᏗᏱ ᎨᏒ ᏳᎷᏨ, ᎠᎴ ᏱᏚᏩᏛᎲ ᎾᏍᎩ ᎾᎾᏛᏁᎲᎢ, ᎣᏏᏳ ᎢᏳᎾᎵᏍᏓᏁᏗ ᎾᏍᎩ ᎨᏥᏅᏏᏓᏍᏗ.
Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
39 ᎯᎠᏃ ᎾᏍᎩ ᎢᏥᎦᏔᎮᏍᏗ, ᎾᏍᎩ ᎢᏳ ᎦᏁᎳ ᏯᎦᏔᎮ ᎢᏳᏟᎶᏛ ᎠᎵᏰᎢᎵᏒ ᏗᎦᎷᏥᏒ ᎦᏃᏍᎩᏍᎩ, ᏳᏯᏫᏎᎢ, ᎠᎴ ᎥᏝ ᏩᎩᏴᏏ ᎠᏓᏁᎸ ᏱᎬᏪᎵᏎᎢ.
Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
40 ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᏂᎯ ᎾᏍᏉ ᎢᏣᏛᏅᎢᏍᏕᏍᏗ; ᏴᏫᏰᏃ ᎤᏪᏥ ᏓᎦᎷᏥ ᎢᏳᏉ ᎠᎵᏰᎢᎵᏒ ᏂᏤᎵᏍᎬᎾ ᎨᏒᎢ.
Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
41 ᏈᏓᏃ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎴᎢ, ᏣᎬᏫᏳᎯ, ᎠᏴᏍᎪ ᎯᎠ ᎾᏍᎩ ᏕᏍᎩᏯᏟᎶᏍᏓᏁᎭ, ᏂᎦᏛᏉᎨ?
Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam: an et ad omnes?
42 ᎤᎬᏫᏳᎯᏃ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎢ, ᎦᎪᏃ ᎾᏍᎩ Ꮎ ᎣᏍᏛ ᎠᎴ ᎠᎦᏔᎾᎢ ᎠᏓᏁᎸ ᎠᏥᎦᏘᏗᏍᏗ, ᎾᏍᎩ ᎤᏅᏏᏙᎯ ᏄᎬᏫᏳᏌᏕᎩ ᏅᏓᏳᏩᏁᎵ ᎦᏁᎸᎢ, ᎾᏍᎩ ᏧᏁᏗᏱ ᎤᎾᎵᏍᏓᏴᏗ ᏂᏓᏍᏆᎸᎯᏒᎢ?
Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
43 ᎣᏏᏳ ᎢᏳᎵᏍᏓᏁᏗ ᎾᏍᎩ Ꮎ ᎠᏥᏅᏏᏓᏍᏗ, ᎾᏍᎩ ᎤᏅᏏᏙᎯ ᎦᎷᏨᎭ ᎤᏩᏛᎲ ᎾᏍᎩ ᎾᏛᏁᎲᎢ.
Beatus ille servus, quem cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
44 ᎤᏙᎯᏳᎯᏯ ᎢᏨᏲᏎᎭ, ᎾᏍᎩ ᎤᎬᏫᏳᏌᏕᎩ ᏅᏓᏳᏩᏁᎵ ᏂᎦᎥ ᎤᎿᎭᎥᎢ.
Vere dico vobis, quoniam supra omnia, quæ possidet, constituet illum.
45 ᎢᏳᏍᎩᏂ ᎾᏍᎩ Ꮎ ᎠᏥᏅᏏᏓᏍᏗ ᎯᎠ ᏂᎦᏪᏒ ᎤᎾᏫᏱ, ᎠᎩᏅᏏᏙᎯ ᎪᎯᏗᎭ ᎤᎷᎯᏍᏗᏱ; ᎠᎴ ᎠᎴᏅᎲᎭ ᏙᎦᎵᎥᏂᎮᏍᏗ ᎠᏂᏍᎦᏯ ᎠᎴ ᎠᏂᎨᏴ ᎨᏥᏅᏏᏓᏍᏗ, ᎠᎴ ᎠᎵᏍᏓᏴᎲᏍᎨᏍᏗ ᎠᎴ ᎠᏗᏔᏍᎨᏍᏗ, ᎠᎴ ᎤᏴᏍᏕᏍᎨᏍᏗ;
Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:
46 ᎾᏍᎩ Ꮎ ᎠᏥᏅᏏᏓᏍᏗ ᎤᏅᏏᏙᎯ ᏓᎦᎷᏥ ᎢᏳᏉ ᎢᎦ ᎾᏓᎦᏖᏃᎲᎾ ᎨᏒᎢ, ᎠᎴ ᎢᏳᏉ ᎠᎵᏰᎢᎵᏒ ᏁᎵᏍᎬᎾ ᎨᏒᎢ, ᎠᎴ ᏙᏓᏳᎦᎵᏏ, ᎠᎴ ᏮᏓᏳᏎᎮᎵ ᏄᏃᎯᏳᏒᎾ ᏗᏁᎲᎢ.
veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet.
47 ᎾᏍᎩᏃ Ꮎ ᎠᏥᏅᏏᏓᏍᏗ ᎠᎦᏔᎯ ᏄᏍᏛ ᎤᏚᎵᏍᎬ ᎤᏅᏏᏙᎯ, ᎠᎴ ᏄᏛᏅᎢᏍᏔᏅᎾ ᎢᎨᏎᏍᏗ, ᎠᎴ ᎾᏍᎩᏯ ᏄᏍᏛ ᎤᏚᎵᏍᎬ ᏄᏛᏁᎸᎾ ᎢᎨᏎᏍᏗ, ᎤᏣᏘ ᎢᏯᎬᏂᏍᏗ ᎨᏎᏍᏗ.
Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem eius, vapulabit multis:
48 ᎾᏍᎩᏂ ᎾᎦᏔᎲᎾ ᎨᏒ ᎠᎴ ᏰᎵᏉ ᎦᏰᏥᎵᎥᏂᏍᏗ ᎢᏳᏛᏁᎸᎯ ᎨᏎᏍᏗ ᎾᏍᎩ ᎦᏲᎵᏉ ᎢᏯᎬᏂᏍᏗ ᎨᏎᏍᏗ. ᏱᎶᏃ ᎤᏣᏘ ᎠᏥᏁᎸᎯ, ᎤᏣᏘ ᎠᏥᏔᏲᏎᏗ ᎨᏎᏍᏗ; ᎠᎴ ᎩᎶ ᎤᏣᏘ ᏗᎬᏩᏲᎯᏎᎸᎯ ᏴᏫ, ᎾᏍᎩ ᎤᏟ ᎢᎦᎢ ᎬᏩᏔᏲᏎᏗ ᎨᏎᏍᏗ.
qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quæretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
49 ᎠᎩᎷᏥᎸ ᎾᏍᎩ ᎢᏯᏋᏂᏐᏗᏱ ᎠᏥᎸ ᎦᏙᎯ ᎤᎷᎯᏍᏗᏱ; ᎠᎴ ᎦᏙ ᏯᏆᏚᎳ ᎢᏳᏃ ᎦᏳᎳ ᏳᏥᏍᏝ?
Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?
50 ᎠᏎᏃ ᎠᎩᎭ ᎠᏓᏬᏍᏗ ᎨᏒ ᎥᏆᏬᏍᏙᏗ; ᎠᎴ ᏂᎦᎥ ᎤᏪᎵᎯᏍᏗ ᎠᏆᏓᏅᏔ ᎬᏂ ᎠᎵᏍᏆᏛᎭ!
Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usquedum perficiatur?
51 ᏥᏌ ᏅᏩᏙᎯᏯᏛ ᏚᏁᎵᎸ ᎡᎶᎯ ᏍᎩᏰᎵᏎᎭ? ᎥᏝ ᎢᏨᏲᏎᎭ; ᏔᎵᏉᏍᎩᏂ ᎢᏳᎾᏓᏗᏍᏗᏱ;
Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem:
52 ᎪᎯᏰᏃ ᎢᏳᏓᎴᏅᏛ ᏏᏓᏁᎸᎯ ᎨᏒ ᎯᏍᎩ ᎢᏯᏂᏛ ᏔᎵ ᏄᎾᏓᎡᏍᏗ, ᏦᎢ ᎢᏯᏂᏛ ᎤᎾᎵᎪᏎᏍᏗ ᎠᏂᏔᎵ ᏚᎾᏡᏕᏍᏗ, ᎠᎴ ᎠᏂᏔᎵ ᎤᎾᎵᎪᏎᏍᏗ ᏦᎢ ᏚᎾᏡᏕᏍᏗ.
erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres
53 ᎠᎦᏴᎵᎨᎢ ᏔᎵ ᏄᎾᏓᎡᏍᏗ ᎠᏍᎦᏯ ᎤᏪᏥ, ᎠᎦᏅᎩᏃ ᎠᏍᎦᏯ ᏔᎵ ᏄᎾᏓᎡᏍᏗ ᎤᏙᏓ; ᎠᎴ ᎠᎨᏴ ᏔᎵ ᏄᎾᏓᎡᏍᏗ ᎠᎨᏴ ᎤᏪᏥ, ᎠᎴ ᎠᎦᏅᎩ ᎠᎨᏴ ᏔᎵ ᏄᎾᏓᎡᏍᏗ ᎤᏥ; ᎤᏦᎯᏃ ᏔᎵ ᏄᎾᏓᎡᏍᏗ ᎤᏓᏦᎯᏯ, ᎠᎴ ᎤᏓᏦᎯᏯ ᏔᎵ ᏄᎾᏓᎡᏍᏗ ᎤᏦᎯ.
dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
54 ᎠᎴ ᎾᏍᏉ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎴ ᏴᏫ, ᎤᎶᎩᎸ ᎢᏥᎪᏩᏛ ᏅᏙ ᏭᏕᎵᎬ ᏓᎦᎶᎯ, ᎩᎳᏉ ᎢᏴᏛ ᎯᎠ ᏂᏥᏪᏍᎪᎢ, ᎠᎹ ᏛᏰᎢᎵ; ᎾᏍᎩᏃ ᏂᎦᎵᏍᏗᏍᎪᎢ.
Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit.
55 ᎠᎴ ᎢᏣᏙᎴᎰᎯ ᏧᎦᎾᏮ ᏗᎦᏃᎸᏗᏍᎬᎢ, ᎯᎠ ᏂᏥᏪᏍᎪᎢ, ᎤᏗᎴᎩᏳ ᎨᏎᏍᏗ; ᎠᎴ ᎾᏍᎩ ᏂᎦᎵᏍᏗᏍᎪᎢ.
Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit.
56 ᎢᏣᏠᎾᏍᏗ! ᏰᎵᏉ ᎢᏣᏙᎴᎰᏍᎪ ᏄᏍᏛ ᎦᎸᎳᏗ, ᎠᎴ ᎡᎶᎯ; ᎦᏙᏃ ᏗᎦᎵᏍᏙᏗᎭ ᏂᏣᏙᎴᎰᏍᎬᎾ ᏥᎩ ᎪᎯ ᎨᏒᎢ?
Hypocritæ faciem cæli, et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis?
57 ᎠᎴ ᎦᏙᏃ ᎢᏨᏒ ᎨᏒ ᏗᎨᏧᎪᏙᏗ ᏂᎨᏒᎾ ᎢᎩ ᏚᏳᎪᏛ ᎨᏒᎢ?
Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est?
58 ᎢᏳᏃ ᏣᏱᎵᏙᎯ ᏗᎫᎪᏗᏍᎩᏱ ᏍᏓᎢᏎᏍᏗ, ᎠᏏᏉ ᏫᏍᏓᎢᏒᎢ, ᎭᏟᏂᎬᏁᎸᎭ ᎯᏯᏚᎵᎳᎡᏗᏱ; ᏗᎫᎪᏗᏍᎩᏱ ᎾᏏ ᏫᏱᏣᏘᏃᎦ, ᏗᎫᎪᏗᏍᎩᏃ ᏗᏓᏂᏱᏍᎩᏱ ᏫᏱᏕᏣᏲᎯ, ᏗᏓᏂᏱᏍᎩᏃ ᏗᏓᏍᏚᏗᏱ ᏫᏱᏣᏴᏓ.
Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
59 ᎬᏲᏎᎭ, ᎥᏝ ᎾᎿᎭᏴᏛᎦᎯᏄᎪᎢ, ᎬᏂ ᏣᎫᏴᎮᏍᏗ ᎤᎵᏍᏆᎸᏗ ᎠᎩᏄᏛᏗ ᎢᏯᏓᏅᏖᏗ.
Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.

< ᎣᏍᏛ ᎧᏃᎮᏛ ᎷᎦ ᎤᏬᏪᎳᏅᎯ 12 >