< ᎣᏍᏛ ᎧᏃᎮᏛ ᏣᏂ ᎤᏬᏪᎳᏅᎯ 20 >

1 ᎠᎴᏂᏍᎬᎢᏃ ᎢᎦ ᏑᎾᏙᏓᏆᏍᏗ ᎨᏒᎢ, ᎺᎵ ᎹᎩᏕᎵ ᎡᎯ ᏑᎾᎴᎢᏳ, ᎠᏏᏉ ᎤᎵᏏᎬᎩ, ᎤᎷᏨᎩ ᎠᏤᎵᏍᏛᎢ, ᎠᎴ ᎤᎪᎲᎩ ᏅᏯ ᎠᎲᏛ ᎨᏒᎩ ᎠᏤᎵᏍᏛᎢ.
Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.
2 ᎿᎭᏉᏃ ᏚᏍᏆᎸᏔᏅᎩ, ᏌᏩᏂ ᏈᏓ ᏭᎷᏤᎸᎩ, ᎠᎴ ᎾᏍᏉ ᏐᎢ ᎠᏓᏍᏓᏩᏗᏙᎯ, ᎾᏍᎩ ᏥᏌ ᎤᎨᏳᎯ, ᎯᎠ ᏫᏂᏚᏪᏎᎸᎩ; ᎤᏂᏁᏒ ᎤᏂᏄᎪᏫᏒ ᎤᎬᏫᏳᎯ ᎠᏤᎵᏍᏛᎢ, ᎠᎴ ᎥᏝ ᏲᏥᎦᏔᎭᏭᏂᏅᏅᎢ.
Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
3 ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᏈᏓ ᎤᏄᎪᏨᎩ, ᎠᎴ ᏐᎢ ᎠᏓᏍᏓᏩᏗᏙᎯ, ᎠᎴ ᎠᏤᎵᏍᏛ ᎤᏂᎷᏨᎩ.
Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
4 ᎿᎭᏉᏃ ᎾᏍᎩ ᎠᏂᏔᎵ ᎢᏧᎳᎭ ᏚᏂᏍᏆᎸᏔᏅᎩ; ᏐᎢᏃ ᎠᏓᏍᏓᏩᏗᏙᎯ ᏚᏓᎩᏴᎩ, ᎢᎬᏱ ᎠᏤᎵᏍᏛ ᎤᎷᏨᎩ.
Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
5 ᎾᏍᎩᏃ ᎤᏗᏌᏓᏛ ᏚᎪᎲᎩ ᏙᎴᏛ ᏗᏄᏬ ᏕᎦᏅᎩ; ᎠᏎᏃ ᎥᏝ ᏳᏴᎴᎢ.
Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina, non tamen introivit.
6 ᎿᎭᏉᏃ ᏌᏩᏂ ᏈᏓ ᎣᏂᏉ ᎤᎷᏨᎩ, ᎠᎴ ᎠᏤᎵᏍᏛ ᏭᏴᎸᎩ, ᎠᎴ ᏚᎪᎲᎩ ᏙᎴᏛ ᏗᏄᏬ ᏕᎦᏅᎢ.
Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
7 ᎠᏯᏠᏃ ᎤᏂᏍᏚᎶᏔᏅᎯ ᎥᏝ ᏙᎴᏛ ᏗᏄᏬ ᏕᎦᏅ ᏱᎦᏁᎢ, ᎤᏁᎳᎩ ᎦᏇᏅᎯ ᎢᏴᏛ ᏫᎦᏅᎩ.
et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
8 ᎿᎭᏉᏃ ᎾᏍᏉ ᏐᎢ ᎠᏓᏍᏓᏩᏗᏙᎯ, ᎢᎬᏱ ᎤᎷᏨᎯ ᎠᏤᎵᏍᏛ, ᎤᏴᎸᎩ; ᎠᎴ ᎤᎪᎲᎩ ᎠᎴ ᎤᏬᎯᏳᏅᎩ.
Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:
9 ᏝᏰᏃ ᎠᏏ ᏯᏃᎵᎨ ᎦᏛᎬ ᎪᏪᎸᎢ, ᎾᏍᎩ ᎤᏲᎱᏒ ᏧᎴᎯᏐᏗ ᎨᏒᎢ.
nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
10 ᎿᎭᏉᏃ ᎠᎾᏓᏍᏓᏩᏗᏙᎯ ᎤᎾᏓᏅᏒᎩ, ᏔᎵᏁ ᏙᏧᏁᏅᏒ ᏭᏂᎶᏒᎩ.
Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
11 ᎺᎵᏍᎩᏂ ᎠᏤᎵᏍᏛ ᏙᏱᏗᏢ ᎦᎶᎯᏍᏗᏱ ᎦᏙᎬᎩ, ᏓᏠᏱᎲᎩ; ᏓᏠᏱᎲᎩ ᎤᏗᏌᏓᏛᎩ, ᎠᏤᎵᏍᏛ ᎭᏫᏂ ᏫᏚᎧᎾᏅᎩ,
Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans: Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum:
12 ᎠᎴ ᏫᏚᎪᎲᎩ ᎤᏁᎬ ᏚᎾᏣᏅᏛᎩ ᎠᏂᏔᎵ ᏗᏂᎧᎿᎭᏩᏗᏙᎯ ᏚᏃᎸᎩ, ᏌᏉ ᎤᎵᏍᏘᏅᎢ, ᏐᎢᏃ ᏚᏜᏓᏌᏔᏅᎢ.
et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu.
13 ᎯᎠᏃ ᏅᎬᏩᏪᏎᎸᎩ; ᎯᎨᏴ, ᎦᏙᏃ ᏙᎭᏠᏱᎭ? ᎯᎠᏃ ᏂᏚᏪᏎᎸᎩ; ᏅᏗᎦᎵᏍᏙᏗᎭ ᎤᏂᏁᏒ ᎤᎬᏫᏳᎯ ᎠᏆᏤᎵᎦ, ᎠᎴ ᎤᏂᏅᏅ ᏂᏥᎦᏔᎲᎾ ᎨᏒᎢ.
Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum.
14 ᎾᏍᎩᏃ ᏄᏪᏒ ᎤᎦᏔᎲᏒᎩ; ᎠᎴ ᎤᎪᎲᎩ ᏥᏌ ᎦᏙᎬᎩ, ᎠᎴ ᎥᏝ ᏳᏬᎵᏤ ᏥᏌ ᎨᏒᎢ.
Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Iesum stantem: et non sciebat quia Iesus est.
15 ᏥᏌ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎸᎩ; ᎯᎨᏴ, ᎦᏙᏃ ᏙᎭᏠᏱᎭ? ᎦᎪ ᎯᏲᎭ? ᎠᏫᏒᏗᏱ ᎣᏍᏛ ᎢᏳᏩᎿᎭᏕᎩ ᎤᏪᎵᏒᎩ, ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎸᎩ; ᎯᏍᎦᏯ, ᎢᏳᏃ ᏂᎯ ᎯᎾᏫᏛᎮᏍᏗ, ᏍᎩᏃᎲᏏ ᏫᏅᏅᎢ, ᎠᏴᏃ ᏓᏥᎾᏫᏛᎯ.
Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum: et ego eum tollam.
16 ᏥᏌ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎸᎩ; ᎺᎵ. ᎺᎵ ᎤᎦᏔᎲᏒ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎸᎩ; ᎳᏉᏂ, ᎾᏍᎩ ᎦᏛᎬᎢ, ᏗᏍᏇᏲᎲᏍᎩ.
Dicit ei Iesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister.)
17 ᏥᏌ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎸᎩ; ᏞᏍᏗ ᏍᏆᏒᏂᎸᎩ, ᏝᏰᏃ ᎠᏏ ᎡᏙᏙᏱ ᏫᏯᏆᎵᏌᎳᏓᏅ; ᎮᎾᏉᏍᎩᏂ ᎣᏣᎵᏅᏟ ᏗᏂᏅᎢ, ᎯᎠᏃ ᏫᏂᎩᏪᏏ; ᎡᏙᏙᏱ ᎠᏆᎵᏌᎳᏓᏂᏗ ᎠᎴ ᏂᎯ ᎢᏥᏙᏙᏱ; ᎠᏆᏤᎵᎦ ᎤᏁᎳᏅᎯᏱ, ᎠᎴ ᎢᏣᏤᎵᎦ ᎤᏁᎳᏅᎯᏱ.
Dicit ei Iesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.
18 ᎺᎵ ᎹᎩᏕᎵ ᎡᎯ ᎤᎷᏨᎩ ᎠᎴ ᏚᏃᏁᎸᎩ ᎠᎾᏓᏍᏓᏩᏗᏙᎯ ᎤᎪᎲ ᎤᎬᏫᏳᎯ, ᎠᎴ ᎾᏍᎩ ᏄᏪᏒ ᎤᎵᏃᎮᏔᏅᎢ.
Venit Maria Magdalene annuncians discipulis: Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.
19 ᎿᎭᏉᏃ ᎾᎯᏳ ᎢᎦ ᎤᏒᎢ, ᎠᎴᏂᏍᎬ ᏑᎾᏙᏓᏆᏍᏗ ᎨᏒᎢ, ᎦᎶᎯᏍᏗᏱ ᏓᏍᏚᎲᎩ ᎠᎾᏓᏍᏓᏩᏗᏙᎯ ᏓᏂᎳᏫᎥᎢ, ᏅᏓᎦᎵᏍᏙᏗᏍᎬ ᏓᏂᏍᎦᎢᎲ ᎠᏂᏧᏏ, ᎤᎷᏨᎩ ᏥᏌ, ᎠᏰᎵ ᎤᎴᏅᎩ, ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎸᎩ; ᏅᏩᏙᎯᏯᏛ ᎢᏣᏤᎵᎦ ᎨᏎᏍᏗ.
Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudæorum: venit Iesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.
20 ᎾᏍᎩᏃ ᏄᏪᏒ, ᏚᎾᏄᎪᏫᏎᎸᎩ ᏧᏬᏰᏂ ᎠᎴ ᎠᏍᏆᎨᏂ. ᎿᎭᏉᏃ ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯ ᎣᏍᏛ ᎤᎾᏓᏅᏓᏛᎩ ᎤᏂᎪᎲ ᎤᎬᏫᏳᎯ.
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus, et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
21 ᎿᎭᏉᏃ ᏔᎵᏁ ᏥᏌ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎸᎩ; ᏅᏩᏙᎯᏯᏛ ᎢᏣᏤᎵᎦ ᎨᏎᏍᏗ. ᎡᏙᏓ ᎠᎩᏅᏒᎢ ᎾᏍᎩᏯ ᎢᏨᏅᎵ.
Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
22 ᎾᏍᎩᏃ ᏄᏪᏒ, ᏚᏦᏔᎲᎩ, ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎸᎩ; ᎦᎸᏉᏗᏳ ᎠᏓᏅᏙ ᏗᏣᏓᏂᎸᎩ.
Hæc cum dixisset, insufflavit: et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum:
23 ᎩᎶ ᎤᏍᎦᏅᏨ ᏕᏥᏲᏍᎨᏍᏗ ᏗᏲᏒᎯ ᎨᏎᏍᏗ, ᎩᎶᏃ ᎤᏍᎦᏅᏨ ᏕᏥᏂᏱᏍᎨᏍᏗ ᏗᎦᏂᏴᏗ ᎨᏎᏍᏗ.
quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.
24 ᎠᏎᏃ ᏓᎻ, ᏔᎳᏚ ᎢᏯᏂᏛ ᎨᎳ, ᏗᏗᎹ ᏧᏙᎢᏛ, ᎥᏝ ᏱᎨᎴ ᏥᏌ ᎤᎷᏨ.
Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus.
25 ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᎠᏂᏐᎢ ᎠᎾᏓᏍᏓᏩᏗᏙᎯ ᎯᎠ ᏂᎬᏩᏪᏎᎸᎩ; ᎣᏥᎪᎥ ᎤᎬᏫᏳᎯ. ᎠᏎᏃ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎸᎩ; ᎥᏝ ᏴᎦᎪᎢᏳᎲᎦ ᎬᏂ ᏧᏬᏰᏂ ᏴᎩ ᏚᏰᎸᏒ ᏱᏓᎩᎪᎲ, ᎠᎴ ᏥᏰᏌᏛ ᏯᏋᏔᏅ ᏯᎩᏃᏟᏍᏔᏅ ᏴᎩ ᏚᏰᎸᏒᎢ, ᎠᎴ ᎠᏍᏆᎨᏂ ᏯᏆᏐᎾᏛ.
Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam.
26 ᏧᏁᎵᏁᏃ ᎢᎦ ᏔᎵᏁ ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯ ᎠᏂᏯᎥᎩ ᎦᎵᏦᏕ, ᎠᎴ ᏓᎻ ᎨᎸᎩ. ᏥᏌ ᎤᎷᏨᎩ, ᏗᎦᎶᎯᏍᏗᏱ ᏓᏍᏚᎲᎩ, ᎠᏰᎵ ᎤᎴᏅᎩ, ᎯᎠ ᏄᏪᏒᎩ; ᏅᏩᏙᎯᏯᏛ ᎢᏣᏤᎵᎦ ᎨᏎᏍᏗ.
Et post dies octo, iterum erant discipuli eius intus: et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.
27 ᎿᎭᏉᏃ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎸᎩ ᏓᎻ; ᎡᏍᎦ ᎡᏅᎦ ᎯᏰᏌᏛᎢ, ᏘᎪᎵᏯ ᏗᏉᏰᏂ, ᎠᎴ ᎡᏍᎦ ᎡᏅᎦ ᏦᏰᏂ ᏥᏍᏆᎨᏂ ᏩᏐᎾᏓ, ᎠᎴ ᏞᏍᏗ ᏃᎯᏳᎲᏍᎬᎾ ᏱᎨᏎᏍᏗ, ᎰᎯᏳᎲᏍᎩᏍᎩᏂ ᎨᏎᏍᏗ.
Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.
28 ᏓᎻ ᎤᏁᏨᎩ, ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎸᎩ; ᏣᎬᏫᏳᎯ ᎠᏆᏤᎵᎦ, ᎠᎴ ᏣᏁᎳᏅᎯ ᎠᏆᏤᎵᎦ!
Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus, et Deus meus.
29 ᏥᏌ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎸᎩ; ᏥᏍᎩᎪᏩᏛ ᏅᏓᎦᎵᏍᏙᏓ ᎰᎯᏳᎲᏍᎦ; ᎣᏏᏳ ᎢᏳᎾᎵᏍᏓᏁᏗ ᎬᎩᎪᎲᎯ ᏂᎨᏒᎾ ᎠᏎᏃ ᏥᎬᏉᎯᏳᎲᏍᎪᎢ.
Dixit ei Iesus: Quia vidisti me Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.
30 ᎠᎴ ᎤᏣᏛᎩ ᎤᏟ ᎢᎦᎢ ᎤᏍᏆᏂᎪᏗ ᏚᎸᏫᏍᏓᏁᎸ ᏥᏌ ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯ ᎠᏂᎦᏔᎲᎢ, ᎠᏂ ᎪᏪᎵᎯ ᏂᎪᏪᎸᎾ;
Multa quidem, et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc.
31 ᎯᎠᏍᎩᏂ ᎪᏪᎳ ᎢᏦᎯᏳᏗᏱ ᏥᏌ ᎦᎶᏁᏛ ᎨᏒᎢ, ᎠᎴ ᎾᏍᎩ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎤᏪᏥ ᎨᏒᎢ, ᎢᏦᎯᏳᎲᏍᎬᏃ ᎬᏂᏛ ᎢᏣᏤᎵ ᎢᏳᎵᏍᏙᏗᏱ, ᎾᏍᎩ ᏚᏙᎥ ᏅᏓᏳᎵᏰᎢᎸᏍᏙᏗᏱ.
Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Iesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine eius.

< ᎣᏍᏛ ᎧᏃᎮᏛ ᏣᏂ ᎤᏬᏪᎳᏅᎯ 20 >