< اَلْمَزَامِيرُ 105 >

اِحْمَدُوا ٱلرَّبَّ. ٱدْعُوا بِٱسْمِهِ. عَرِّفُوا بَيْنَ ٱلْأُمَمِ بِأَعْمَالِهِ. ١ 1
Alleluia. Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annunciate inter gentes opera eius.
غَنُّوا لَهُ. رَنِّمُوا لَهُ. أَنْشِدُوا بِكُلِّ عَجَائِبِهِ. ٢ 2
Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius.
ٱفْتَخِرُوا بِٱسْمِهِ ٱلْقُدُّوسِ. لِتَفْرَحْ قُلُوبُ ٱلَّذِينَ يَلْتَمِسُونَ ٱلرَّبَّ. ٣ 3
Laudamini in nomine sancto eius: laetetur cor quaerentium Dominum.
اُطْلُبُوا ٱلرَّبَّ وَقُدْرَتَهُ. ٱلْتَمِسُوا وَجْهَهُ دَائِمًا. ٤ 4
Quaerite Dominum, et confirmamini: quaerite faciem eius semper.
ٱذْكُرُوا عَجَائِبَهُ ٱلَّتِي صَنَعَ، آيَاتِهِ وَأَحْكَامَ فِيهِ، ٥ 5
Mementote mirabilium eius, quae fecit: prodigia eius, et iudicia oris eius.
يَا ذُرِّيَّةَ إِبْراهِيمَ عَبْدِهِ، يَا بَنِي يَعْقُوبَ مُخْتَارِيهِ. ٦ 6
Semen Abraham, servi eius: filii Iacob electi eius.
هُوَ ٱلرَّبُّ إِلَهُنَا فِي كُلِّ ٱلْأَرْضِ أَحْكَامُهُ. ٧ 7
Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
ذَكَرَ إِلَى ٱلدَّهْرِ عَهْدَهُ، كَلَامًا أَوْصَى بِهِ إِلَى أَلْفِ دَوْرٍ، ٨ 8
Memor fuit in saeculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes:
ٱلَّذِي عَاهَدَ بِهِ إِبْراهِيمَ، وَقَسَمَهُ لِإِسْحاقَ، ٩ 9
Quod disposuit ad Abraham: et iuramenti sui ad Isaac:
فَثَبَّتَهُ لِيَعْقُوبَ فَرِيضَةً، وَلِإِسْرَائِيلَ عَهْدًا أَبَدِيًّا، ١٠ 10
Et statuit illud Iacob in praeceptum: et Israel in testamentum aeternum:
قَائِلًا: «لَكَ أُعْطِي أَرْضَ كَنْعَانَ حَبْلَ مِيرَاثِكُمْ». ١١ 11
Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestrae.
إِذْ كَانُوا عَدَدًا يُحْصَى، قَلِيلِينَ وَغُرَبَاءَ فِيهَا. ١٢ 12
Cum essent numero brevi, paucissimi et incolae eius:
ذَهَبُوا مِنْ أُمَّةٍ إِلَى أُمَّةٍ، مِنْ مَمْلَكَةٍ إِلَى شَعْبٍ آخَرَ. ١٣ 13
Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
فَلَمْ يَدَعْ إِنْسَانًا يَظْلِمُهُمْ، بَلْ وَبَّخَ مُلُوكًا مِنْ أَجْلِهِمْ، ١٤ 14
Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
قَائِلًا: «لَا تَمَسُّوا مُسَحَائِي، وَلَا تُسِيئُوا إِلَى أَنْبِيَائِي». ١٥ 15
Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
دَعَا بِٱلْجُوعِ عَلَى ٱلْأَرْضِ. كَسَرَ قِوَامَ ٱلْخُبْزِ كُلَّهُ. ١٦ 16
Et vocavit famem super terram: et omne firmamentum panis contrivit.
أَرْسَلَ أَمَامَهُمْ رَجُلًا. بِيعَ يُوسُفُ عَبْدًا. ١٧ 17
Misit ante eos virum: in servum venundatus est Ioseph.
آذَوْا بِٱلْقَيْدِ رِجْلَيْهِ. فِي ٱلْحَدِيدِ دَخَلَتْ نَفْسُهُ، ١٨ 18
Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransiit animam eius,
إِلَى وَقْتِ مَجِيءِ كَلِمَتِهِ. قَوْلُ ٱلرَّبِّ ٱمْتَحَنَهُ. ١٩ 19
donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum:
أَرْسَلَ ٱلْمَلِكُ فَحَلَّهُ. أَرْسَلَ سُلْطَانُ ٱلشَّعْبِ فَأَطْلَقَهُ. ٢٠ 20
misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
أَقَامَهُ سَيِّدًا عَلَى بَيْتِهِ، وَمُسَلَّطًا عَلَى كُلِّ مُلْكِهِ، ٢١ 21
Constituit eum dominum domus suae: et principem omnis possessionis suae:
لِيَأْسُرَ رُؤَسَاءَهُ حَسَبَ إِرَادَتِهِ وَيُعَلِّمَ مَشَايِخَهُ حِكْمَةً. ٢٢ 22
Ut erudiret principes eius sicut semetipsum: et senes eius prudentiam doceret.
فَجَاءَ إِسْرَائِيلُ إِلَى مِصْرَ، وَيَعْقُوبُ تَغَرَّبَ فِي أَرْضِ حَامٍ. ٢٣ 23
Et intravit Israel in Aegyptum: et Iacob accola fuit in Terra Cham.
جَعَلَ شَعْبَهُ مُثْمِرًا جِدًّا، وَأَعَزَّهُ عَلَى أَعْدَائِهِ. ٢٤ 24
Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos eius.
حَوَّلَ قُلُوبَهُمْ لِيُبْغِضُوا شَعْبَهُ، لِيَحْتَالُوا عَلَى عَبِيدِهِ. ٢٥ 25
Convertit cor eorum ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius.
أَرْسَلَ مُوسَى عَبْدَهُ وَهارُونَ ٱلَّذِي ٱخْتَارَهُ. ٢٦ 26
Misit Moysen servum suum: Aaron, quem elegit ipsum.
أَقَامَا بَيْنَهُمْ كَلَامَ آيَاتِهِ، وَعَجَائِبَ فِي أَرْضِ حَامٍ. ٢٧ 27
Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in Terra Cham.
أَرْسَلَ ظُلْمَةً فَأَظْلَمَتْ، وَلَمْ يَعْصَوْا كَلَامَهُ. ٢٨ 28
Misit tenebras, et obscuravit: et non exacerbavit sermones suos.
حَوَّلَ مِيَاهَهُمْ إِلَى دَمٍ وَقَتَلَ أَسْمَاكَهُمْ. ٢٩ 29
Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.
أَفَاضَتْ أَرْضُهُمْ ضَفَادِعَ حَتَّى فِي مَخَادِعِ مُلُوكِهِمْ. ٣٠ 30
Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
أَمَرَ فَجَاءَ ٱلذُّبَّانُ وَٱلْبَعُوضُ فِي كُلِّ تُخُومِهِمْ. ٣١ 31
Dixit, et venit cynomyia: et cinifes in omnibus finibus eorum.
جَعَلَ أَمْطَارَهُمْ بَرَدًا وَنَارًا مُلْتَهِبَةً فِي أَرْضِهِمْ. ٣٢ 32
Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.
ضَرَبَ كُرُومَهُمْ وَتِينَهُمْ، وَكَسَّرَ كُلَّ أَشْجَارِ تُخُومِهِمْ. ٣٣ 33
Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum.
أَمَرَ فَجَاءَ ٱلْجَرَادُ وَغَوْغَاءُ بِلَا عَدَدٍ، ٣٤ 34
Dixit, et venit locusta, et bruchus, cuius non erat numerus:
فَأَكَلَ كُلَّ عُشْبٍ فِي بِلَادِهِمْ، وَأَكَلَ أَثْمَارَ أَرْضِهِمْ. ٣٥ 35
Et comedit omne foenum in terra eorum: et comedit omnem fructum terrae eorum.
قَتَلَ كُلَّ بِكْرٍ فِي أَرْضِهِمْ، أَوَائِلَ كُلِّ قُوَّتِهِمْ. ٣٦ 36
Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum.
فَأَخْرَجَهُمْ بِفِضَّةٍ وَذَهَبٍ، وَلَمْ يَكُنْ فِي أَسْبَاطِهِمْ عَاثِرٌ. ٣٧ 37
Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.
فَرِحَتْ مِصْرُ بِخُرُوجِهِمْ، لِأَنَّ رُعْبَهُمْ سَقَطَ عَلَيْهِمْ. ٣٨ 38
Laetata est Aegyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos.
بَسَطَ سَحَابًا سَجْفًا، وَنَارًا لِتُضِيءَ ٱللَّيْلَ. ٣٩ 39
Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
سَأَلُوا فَأَتَاهُمْ بِٱلسَّلْوَى، وَخُبْزَ ٱلسَّمَاءِ أَشْبَعَهُمْ. ٤٠ 40
Petierunt, et venit coturnix: et pane caeli saturavit eos.
شَقَّ ٱلصَّخْرَةَ فَٱنْفَجَرَتِ ٱلْمِيَاهُ. جَرَتْ فِي ٱلْيَابِسَةِ نَهْرًا. ٤١ 41
Dirupit petram, et fluxerunt aquae: abierunt in sicco flumina;
لِأَنَّهُ ذَكَرَ كَلِمَةَ قُدْسِهِ مَعَ إِبْراهِيمَ عَبْدِهِ، ٤٢ 42
Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
فَأَخْرَجَ شَعْبَهُ بِٱبْتِهَاجٍ، وَمُخْتَارِيهِ بِتَرَنُّمٍ. ٤٣ 43
Et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in laetitia.
وَأَعْطَاهُمْ أَرَاضِيَ ٱلْأُمَمِ، وَتَعَبَ ٱلشُّعُوبِ وَرِثُوهُ، ٤٤ 44
Et dedit illis regiones gentium: et labores populorum possederunt:
لِكَيْ يَحْفَظُوا فَرَائِضَهُ وَيُطِيعُوا شَرَائِعَهُ. هَلِّلُويَا. ٤٥ 45
Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant.

< اَلْمَزَامِيرُ 105 >