< أَيُّوبَ 20 >

فَأَجَابَ صُوفَرُ ٱلنَّعْمَاتِيُّ وَقَالَ: ١ 1
Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
«مِنْ أَجْلِ ذَلِكَ هَوَاجِسِي تُجِيبُنِي، وَلِهَذَا هَيَجَانِي فِيَّ. ٢ 2
Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
تَعْيِيرَ تَوْبِيخِي أَسْمَعُ. وَرُوحٌ مِنْ فَهْمِي يُجِيبُنِي. ٣ 3
Doctrinam, qua me arguis, audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.
«أَمَا عَلِمْتَ هَذَا مِنَ ٱلْقَدِيمِ، مُنْذُ وُضِعَ ٱلْإِنْسَانُ عَلَى ٱلْأَرْضِ، ٤ 4
Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram:
أَنَّ هُتَافَ ٱلْأَشْرَارِ مِنْ قَرِيبٍ، وَفَرَحَ ٱلْفَاجِرِ إِلَى لَحْظَةٍ! ٥ 5
Quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.
وَلَوْ بَلَغَ ٱلسَّمَاوَاتِ طُولُهُ، وَمَسَّ رَأْسُهُ ٱلسَّحَابَ، ٦ 6
Si ascenderit usque ad cælum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit:
كَجُلَّتِهِ إِلَى ٱلْأَبَدِ يَبِيدُ. ٱلَّذِينَ رَأَوْهُ يَقُولُونَ: أَيْنَ هُوَ؟ ٧ 7
Quasi sterquilinium in fine perdetur: et qui eum viderant, dicent: Ubi est?
كَٱلْحُلْمِ يَطِيرُ فَلَا يُوجَدُ، وَيُطْرَدُ كَطَيْفِ ٱللَّيْلِ. ٨ 8
Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.
عَيْنٌ أَبْصَرَتْهُ لَا تَعُودُ تَرَاهُ، وَمَكَانُهُ لَنْ يَرَاهُ بَعْدُ. ٩ 9
Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
بَنُوهُ يَتَرَضَّوْنَ ٱلْفُقَرَاءَ، وَيَدَاهُ تَرُدَّانِ ثَرْوَتَهُ. ١٠ 10
Filii eius atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
عِظَامُهُ مَلآنَةٌ شَبِيبَةً، وَمَعَهُ فِي ٱلتُّرَابِ تَضْطَجِعُ. ١١ 11
Ossa eius implebuntur vitiis adolescentiæ eius, et cum eo in pulvere dormient.
إِنْ حَلَا فِي فَمِهِ ٱلشَّرُّ، وَأَخْفَاهُ تَحْتَ لِسَانِهِ، ١٢ 12
Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua.
أَشْفَقَ عَلَيْهِ وَلَمْ يَتْرُكْهُ، بَلْ حَبَسَهُ وَسَطَ حَنَكِهِ، ١٣ 13
Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
فَخُبْزُهُ فِي أَمْعَائِهِ يَتَحَوَّلُ، مَرَارَةَ أَصْلَالٍ فِي بَطْنِهِ. ١٤ 14
Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
قَدْ بَلَعَ ثَرْوَةً فَيَتَقَيَّأُهَا. ٱللهُ يَطْرُدُهَا مِنْ بَطْنِهِ. ١٥ 15
Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
سَمَّ ٱلْأَصْلَالِ يَرْضَعُ. يَقْتُلُهُ لِسَانُ ٱلْأَفْعَى. ١٦ 16
Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ.
لَا يَرَى ٱلْجَدَاوِلَ أَنْهَارَ سَوَاقِيَ عَسَلٍ وَلَبَنٍ. ١٧ 17
(Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis, et butyri.)
يَرُدُّ تَعَبَهُ وَلَا يَبْلَعُهُ. كَمَالٍ تَحْتَ رَجْعٍ. وَلَا يَفْرَحُ. ١٨ 18
Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: iuxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
لِأَنَّهُ رَضَّضَ ٱلْمَسَاكِينَ، وَتَرَكَهُمْ، وَٱغْتَصَبَ بَيْتًا وَلَمْ يَبْنِهِ. ١٩ 19
Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam.
لِأَنَّهُ لَمْ يَعْرِفْ فِي بَطْنِهِ قَنَاعَةً، لَا يَنْجُو بِمُشْتَهَاهُ. ٢٠ 20
Nec est satiatus venter eius: et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.
لَيْسَتْ مِنْ أَكْلِهِ بَقِيَّةٌ، لِأَجْلِ ذَلِكَ لَا يَدُومُ خَيْرُهُ. ٢١ 21
Non remansit de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius.
مَعَ مِلْءِ رَغْدِهِ يَتَضَايَقُ. تَأْتِي عَلَيْهِ يَدُ كُلِّ شَقِيٍّ. ٢٢ 22
Cum satiatus fuerit, arctabitur, æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.
يَكُونُ عِنْدَمَا يَمْلَأُ بَطْنَهُ، أَنَّ ٱللهَ يُرْسِلُ عَلَيْهِ حُمُوَّ غَضَبِهِ، وَيُمْطِرُهُ عَلَيْهِ عِنْدَ طَعَامِهِ. ٢٣ 23
Utinam impleatur venter eius, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.
يَفِرُّ مِنْ سِلَاحِ حَدِيدٍ. تَخْرِقُهُ قَوْسُ نُحَاسٍ. ٢٤ 24
Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum:
جَذَبَهُ فَخَرَجَ مِنْ بَطْنِهِ، وَٱلْبَارِقُ مِنْ مَرَارَتِهِ مَرَقَ. عَلَيْهِ رُعُوبٌ. ٢٥ 25
Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent, et venient super eum horribiles.
كُلُّ ظُلْمَةٍ مُخْتَبَأَةٌ لِذَخَائِرِهِ. تَأْكُلُهُ نَارٌ لَمْ تُنْفَخْ. تَرْعَى ٱلْبَقِيَّةَ فِي خَيْمَتِهِ. ٢٦ 26
Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis eius: devorabit eum ignis, qui non succenditur, affligetur relictus in tabernaculo suo.
ٱلسَّمَاوَاتُ تُعْلِنُ إِثْمَهُ، وَٱلْأَرْضُ تَنْهَضُ عَلَيْهِ. ٢٧ 27
Revelabunt cæli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum.
تَزُولُ غَلَّةُ بَيْتِهِ. تُهْرَاقُ فِي يَوْمِ غَضَبِهِ. ٢٨ 28
Apertum erit germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei.
هَذَا نَصِيبُ ٱلْإِنْسَانِ ٱلشِّرِّيرِ مِنْ عِنْدِ ٱللهِ، وَمِيرَاثُ أَمْرِهِ مِنَ ٱلْقَدِيرِ». ٢٩ 29
Hæc est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino.

< أَيُّوبَ 20 >